HISTORIA EVANGELICA

CAPUT XXX: De baptismo Joannis, et principio sextae aetatis

#Luc. III#Matth. III#Josue IV

Anno quinto decimo imperii Tiberii Caesaris, sub Valeriano et Asiatio consulibus, procurante Pontio Pilato Judaeam, tetrarcha Galilaeae Herode, Philippo fratre ejus tetrarcha Ituraeae, et Trachonitidis regionis, et Lysania Abylinae tetrarcha, sub principibus sacerdotum Anna et Caipha, factum est verbum Domini super Joannem Zachariae filium in deserto, ut baptizans, et praedicans solatium redemptionis annuntiaret: Et venit in omnem regionem Jordanis baptizans baptismo poenitentiae, quia ad poenitentiam baptizandos monebat, et non nisi quos poenitentes videbat baptizabat, praedicans futurum baptismum in remissionem peccatorum, pro cujus assuefactione etiam baptizabat. Dicebat enim: Agite poenitentiam, appropinquavit enim regnum coelorum. Usque ad hunc annum Tiberii quintum decimum computantur ab Adam anni quinque millia ducenti viginti quinque, secundum LXX, secundum Hebraicam veritatem quatuor millia. Anno vero Tiberii decimo sexto fuit annus jubilaeus octogesimus primus. Eodem anno dicunt quidam sextam chiliadem incoepisse. Quorum ratio haec est, quia sicut in hoc anno terminata est circumcisio, et inchoavit baptismus, ita sexta aetas incipit, et quinta terminata est. Quidam ab Incarnatione Domini initium ejus ponunt hac ratione, quia sicut sub quinta aetate generalis fiebat computatio, anno a prima olympiade tali, vel tali; ita sub sexta dicitur anno ab Incarnatione Domini tali, vel tali. Alii a passione Domini eam inchoasse testantur, dicentes sextam et septimam quiescentium simul incoepisse. In chronica vero ab imperio Tiberii inchoata legitur. Utebatur autem Joannes cilicio de pilis camelorum, et zona pellicea, quodam locustarum genere esibili vescebatur, et melle silvestri. Tunc exibat ad eum omnis Judaea, et baptizabantur in Jordane. Videns autem multos Pharisaeorum, et Sadducaeorum venientes ad baptismum, dixit eis: Progenies viperarum, quis vobis demonstrabit fugere a ventura ira? Facite dignos fructus poenitentiae, et ne dicatis: Patrem habemus Abraham, quia potest Dominus de lapidibus istis, id est de gentibus significatis his lapidibus, suscitare filios Abrahae. Digito autem ostendebat eis Joannes duodecim lapides quos tulerunt duodecim duces tribuum Israel de medio Jordanis in aridam, et totidem de arida in Jordanem, quorum acervus esset in testimonium, quia sicco pede Jordanem transierunt.